monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 97

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 97
Sed et in eodem sacrificio vinum aquae superabundabit; quia et sanguis tabem superat, sicut et lac succum suum quod serum est excedit. Qui autem mysterium hoc celebrant id ita perficiant, quemadmodum eis monstratum est, et ut etiam ibi homines exhortantur, ubi inspiratione mea per sapientiam audiunt, ut scriptum est: Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis . Quid hoc? Vos qui stultitiam deponere vultis, venite de ignorantia illa qua Deum nescitis, et de stupro illo per quod in exsilium missi estis, et redite in candidam regionem vestram, quae per speculum fidei in fonte viventis aquae vobis praemonstrata est, et pia devotione comedite panem meum, quem vir in agro non seminavit, et cui terra viriditatem non dedit, sed qui de Deo exivit, atque in eo permanet.